

Canticum Canticorum*
Caput 6: Versus 4
Averte oculos tuos a me.Quasi: Oculos columbinos tibi dedi, quibus semitas justitiae discerneres: sed tamen in tempore tuae peregrinationis ne quaeras me perfecte cognoscere.Non enim videbit me homo et vivet[Exod. 33.]. Ne quaeras in via praemium, quod tibi in patria reservatur.Quia ipsi me.Non a desiderio cognoscendi desistas, sed de cognoscendi facultate ne praesumas: unde dicitur,Magnitudinis ejus non est finis[Psal. 144.].Avolare fecerunt.[RAB.]Quo intensius me agnoscere quaeris, eo intensius me incomprehensibilem esse intelligis, et non est tua culpa, si me non cognoscis: sed est infirmitas humanae conditionis.Capilli tui sicut grex caprarum,etc. Hi versiculi supra positi, et expositi, sed non pigeat nos iterando exponere quod auctorem non piguit scribendo iterare, ut novi aliquid addatur. Ne Ecclesia graviter ferret quod a cognitione dilecti suspenditur, sequitur descriptio, qua assimilatur illi primitivae Ecclesiae Jerusalem, de qua non dubitatur, quin amica Dei fuerit.Omnes gemellis fetibus, et sterilis non est in eis.Consimilibus fetibus quia tales alios reddunt, quales ipsi sunt. Vel duplices fetus, opera geminae charitatis, vel, fi deles de utroque populo conversi: vel, fides et opus.